Hľadaný výraz: Lv 27,30-34, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
30 Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino. 31 Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem. 32 Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino. 33 Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur ”. 34 Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.

1

mail   print   facebook   twitter